Deutsche VersionBayrische VersionEnglish versionVersione italianola version françaiseрусская версияLatinus  
 

 
Domi
Domicilia feriarum
Domicilium I »Lohengrin«
Domicilium II »Leda«
Domicilium III »Schwanstein«
Domicilium IV »Schwanensee«
Pretium tabulae
Regione et otium
Impressiones pelliculae
Situs et Advectio
Formula contagionis / consultatio

Domicilium feriarum IV »Schwanensee«

»Schwanensee« domicilium feriarum Foetibus

Domicilium, quod tribus conclavibus (exedrium, cubiculum, triclinium, culina, balneum marmoreum, hibernaculum, solarium) affectum est, „Schwanensee" vocatur et in pedeplanis nostrae villae Libertyano ornamentorum genere situm est. Id domicilium re vera non solum domicilium feriarum, sed etiam somnio simile est.

 

 

Magnum exedrium et cubiculum pulcherrimo, ex ligno exsculpto, inaurato, Gallico tectorio structa sunt. Ante utraque conclavia, quae inter se coniuncta sunt, in medio horto solarium apricum ad meridiem spectans, quod prospectum in montes praebet, situm

exedrium
exedrium
cubiculum
cubiculum

In cubiculo magnus geminus lectus et in exedrio lecticula pulvinari instructa gemina est. Supellices maximam partem ex operibus antiquis compositae sunt, picturae recentes magni pretii suppletae sunt.

culina
culina
hibernaculum
hibernaculum
balneum marmoreum
balneum marmoreum

Culina frigidario (loculo tribus stellis affecto), foco et furno, machina escariorum lavatoria, minutissima unda electrica, machina cafaeum coquendi, vasis coquinariis, escariis instrumentis, omnibus feriis necessariis instrumentis coquinatoriis instructa est.

 

Hibernaculum pulchrum ad cenandum utile est. In balneo nobili genere instructo, quod laterculis constratum est, magna lavatio pluvia et sella familiarica est. Domicilium apparatum transmissorium satellite artificioso (album televisificum planum) et instrumentum radiophonicum habet, apparato telephonico et instrumento computatorio ex voto uti possunt.

Ornatus:

Grundriß
  • solarium ad meridiem spectans, quod prospectum in montes praebet

    (aditus ad hortum)

  • hibernaculum (triclinium)

  • Gallicum tectorium

  • pavimentum e ligneis tessellis

  • apparatus transmissorius satellite artificioso (album televisificum

    planum)

  • apparatus stereophonicus

  • instrumento computatorio uti potest

  • apparatus telephonicus ex voto

  • area 63,4 qm

 Ferienwohnung ONLINE ANFRAGEN

 
 
© 2012 meinlieberschwan.de
powered by HRT-Marketing Top